Mi lista de blogs

Mostrando entradas con la etiqueta Catulo. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Catulo. Mostrar todas las entradas

miércoles, 28 de agosto de 2019

Y EL ÓBOLO BAJO LA LENGUA





             XLI

Ameana, puella defututa,
tota milia me decem poposcit,
ista turpiculo puella naso,
decoctoris amica Formiani.
propinqui, quibus est puella curae, 
amicos medicosque conuocate:
non est sana puella nec rogare
qualis sit solet est imaginosa.


                                        Catulo

lunes, 2 de mayo de 2016

Y EL ÓBOLO BAJO LA LENGUA





XXXIII
O furum optime balneariorum,
Vibenni pater, et cinaede fili
(nam dextra pater inquinatiore,
culo filius est uoraciore):
cur non exilium malasque in oras
itis, quandoquidem patris rapinae
notae sunt populo, et natis pilosas,
fili, non potes asse uenditare?


Catulo

sábado, 5 de noviembre de 2011

Y EL ÓBOLO BAJO LA LENGUA





                     XVI

Pedicabo ego uos et irrumabo,
Aureli pathice et cinaede Furi,
qui me ex uersiculis meis putastis,
quod sunt molliculi, parum pudicum.
nam castum esse decet pium poetam 5
ipsum, uersiculos nihil necesse est;
qui tunc denique habent salem ac leporem,
si sunt molliculi ac parum pudici
et quod pruriat incitare possunt,
non dico pueris, sed his pilosis, 10
qui duros nequeunt mouere lumbos.
uos, quod milia multa basiorum
legistis, male me marem putatis?
pedicabo ego uos et irrumabo.


                                                      Catulo